sábado, 10 de febrero de 2007

DE EXORCIZANDIS OBSESSIS A DAEMONIO

DE EXORCIZANDIS OBSESSIS A DAEMONIO

SACERDOS, de peculiari et expressa Ordinarii licentia, vexatos a daemone exorcizaturus, ea qua par est pietate, prudentia, ac vitae integritate praeditus esse debet: qui non sua, sed divina fretus virtute, ab omni rerum humanarum cupiditate alienus, tam pium opus ex caritate constanter et humiliter exsequatur. Hunc praeterea maturae aetatis esse decet, et non solum officio, sed etiam morum gravitate reverendum.
2. Ut igitur suo munere recte fungatur, cum alia multa sibi utilia documenta, quae brevitatis gratia hoc loco praetermittuntur, ex probatis auctoribus, et ex usu noscere studeat; tum haec pauca magis necessaria diligenter observabit.
3. In primis, ne facile credat, aliquem a daemonio obsessum esse, sed nota habeat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis, qui vel atra bile, vel morbo aliquo laborant. Signa autem obsidentis daemonis sunt: ignota lingua loqui pluribus verbis, vel loquentem intelligere; distantia, et occulta patefacere; vires supra aetatis seu conditionis naturam ostendere; et id genus alia, quae cum plurima concurrunt, majora sunt indicia.
4. Haec autem ut magis cognoscat, post unum aut alterum exorcismum interroget obsessum, quid senserit in animo, vel in corpore, ut sciat etiam, ad quaenam verba magis diaboli conturbentur, ut ea deinceps magis inculcet ac repetat.
5. Advertat, quibus artibus ac deceptionibus utantur daemones ad Exorcistam decipiendum: solent enim ut plurimum fallaciter respondere, et difficile se manifestare, ut Exorcista diu defatigatus desistat; aut infirmus videatur non esse a daemonio vexatus.
6. Aliquando postquam sunt manifesti, abscondunt se, et relinquunt corpus quasi liberum ab omni molestia, ut infirmus se omnino esse liberatum: sed cessare non debet Exorcista, donec viderit signa liberationis.
7. Aliquando etiam daemones ponunt quaecumque possunt impedimenta, ne infirmus se subjiciat exorcismis, vel conantur persuadere infirmitatem esse naturalem; interdum, durante exorcismo, faciunt ut dormiat infirmus, et ei visionem aliquam ostendunt, subtrahendo se, ut infirmus liberatus videatur.8. Aliqui obstendunt factum maleficium, et a quibus sit factum, et modum ad illud dissipandum: sed caveat, ne ob hoc ad magos, vel ad sagas, vel ad alios, quam ad Ecclesiae ministros confugiat, aut illa superstitione, aut alio modo illicito utatur.
9. Quandoque diabolus infirmum quiescere, et suscipere sanctissimam Eucharistiam permittit, ut discessisse videatur.
Denique innumerabiles sunt artes et fraudes diaboli ad decipiendum hominem, quibus ne fallatur, Exorcists cautus esse debet.
10. Quare memor, Dominum nostrum dixisse, genus esse daemoniorum, quod non ejicitur nisi per orationem et jejunium (Matth. 17, 20), haec duo potissimum remedia ad impetrandum divinum auxilium, daemonesque pellendos, exemplo Sanctorum Patrum, quoad ejus fieri poterit, tum per se, tum per alios curet adhiberi.
11. In ecclesiam, si commode fieri potest, vel in aluim religiosum et honestum locum seorsum a multitudine perductus energumenus exorcizetur; sed si sit aegrotus, vel alia honesta de causa, in domo privata exorcizari poterit.
12. Admoneatur obsessus, si mente et corpore valeat, ut pro se oret Deum, ac jejunet, et sacra confessione et communione saepius ad arbitrium Sacerdotis se muniat; et dum exorcizatur, totum se colligat, et ad Deum convertat ac firma fide salutem ab eo deposcat cum omni humilitate.
Et cum vehementius vexatur, patienter sustineat, nihil diffidens de auxilio Dei.
13. Habeat prae manibus, vel in conspectu Crucifixum. Reliquiae quoque Sanctorum, ubi haberi possint, decenter ac tuto colligate, et coopertae, ad pectus,
vel ad caput obsessi reverentur admoveantur; sed caveatur, ne res sacrae indigne tractentur, aut illis a daemone ulla fiat injuria.
Sanctissima vero Eucharista super caput obsessi, aut aliter ejus corpori ne admoveatur, ob irreverentiae periculum.
14. Exorcista ne vagetur in multiloquio, aut supervacaneis vel curiosis interrogationibus, praesertim de rebus futuris et occultis, ad suum munus non pertinentibus; sed jubeat immundum spiritum tacere, et ad interrogata tantum respondere; neve ei credatur, si daemon simularet se esse animam alicujus Sancti, vel defuncti, vel Angelum bonum.
15. Necessariae vero interrogationes sunt, ex. gr. de numero et nomine spirituum obsidentium, de tempore quo ingressi sunt, de causa, et aliis hujusmodi.
Ceteras autem daemonis nugas, risus, et ineptias Exorcista cohibeat, aut contemnat, et circumstantes, qui pauci esse debent, admoneat, ne haec curent, neque ipsi interrogent obsessum; sed potius humiliter et enixe Deum pro eo precentur.
16. Exorcismos vero faciat ac legat cum imperio, et autoritate, magna fide, et humilitate, atque fervore; et cum viderit spiritum valde torqueri,
tunc magis instet et urgeat. Et quoties viderit obsessum in aliqua corporis parte commoveri, aut pugni, aut tumorem alicubi apparere,
ibi faciat signum crucis, et aqua benedicta aspergat, quam tunc in promptu habeat.
17. Observet etiam ad quae verba daemones magis contremiscant, et ea saepius repetat; et quando pervenerit ad comminationem, eam iterum et saepius proferat,
semper poenam augendo; ac si videat se proficere, in ipsa perseveret per duas, tres, quator horas, et ampluis prout poterit, donec victoriam consequatur.
18. Caveat proinde Exorcista, ne ullam medicinam infirmo obsesso praebeat, aut suadeat; sed hanc curam medicis relinquat.
19. Mulierem exorcizans, semper secum habeat honestas personas, quae obsessum teneant, dum exagitatur a daemonio; quae quidem personae sint patienti,
si fieri potest, cognatione proximae; atque honestatis memor Exorcista caveat, ne quid dicat, vel faciat, quod sibi, aut aliis occasio esse possit pravae cogitationis.
20. Dum exorcizat, utatur sacrae Scripturae verbis potius, quam suis, aut alienis. Jubeatque daemonem dicere,
an detineatur in illo corpore ob aliquam operam magicam, aut malefica signa, vel instrumenta, quae si obsessus ore sumpserit,
evomat; vel si alibi extra corpus fuerint, ea revelet; et inventa comburantur. Moneatur etiam obsessus, ut tentationes suas omnes Exorcistae patefaciat.
21. Si vero obsessus liberatus fuerit, moneatur, ut diligenter sibi caveat a peccatis, ne occasionem daemoni praebeat in ipsum revertendi,
ne fiant novissima hominis illius pejora prioribus.


--------------------------------------------------------------------------------


RITUS EXORCIZANDI OBSESSOS A DAEMONIO
1. Sacerdos ab Ordinario delegatus, rite confessus, aut saltem corde peccata sua detestans, peracto, si commode fieri possit, Sanctissimo Missae sacrificio, divinoque auxilio piis precibus implorato, superpelliceo et stola violacea indutus, et coram se habens obsessum ligatum, si sit periculum, eum, se, et astantes communiat signo crucis, et aspergat aqua benedicta, et genibus flexis, aliis respondentibus, dicat Litanias ordinarias usque ad Preces exclusive.
Postea dicat:

Ant. Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.
Pater Noster secreto usque ad
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.


Psalmus 53

DEUS, in nomine tuo salvum me fac: * et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam: * auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: * et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me: * et Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala inimicis meis: * et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi, * et confitebor nomini tuo, quoniam bonum est:
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: * et super inimicos meos despexit oculus meus.
Gloria Patri.
Sicut erat.


V. Salvum (-am) fac servum tuum (ancillam tuam).
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Nihil proficiat inimicus in eo (ea).
R. Et filius iniquitatis non apponant nocere ei.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum (eam).
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.


Oremus (Oratio)
DEUS, cui proprium est miseri semper et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut hunc famulum tuum, quem (hanc famulam tuam, quam)
delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat.

DOMINE sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui illum refugam tyrannum et apostatum gehennae ignibus deputasti, quique Unigenitum tuum in hunc mundum misisti, ut illum rugientem contereret: velociter attende, accelera,
ut eripias hominem ad imaginem et similitudinem tuam creatum, a ruina, et daemonio meridiano.
Da, Domine, terrorem tuum super bestiam, quae exterminat vineam tuam. Da fiduciam servis tuis contra nequissimum draconem pugnare fortissime, ne contemnat sperantes in te, et ne dicat, sicut in Pharaone, qui jam dixit: Deum non novi, nec Israel dimitto.
Urgeat illum dextera tua potens discedere a famulo tuo N. (a famula tua N.), + ne diutius praesumat captivum tenere, quem tu ad imaginem tuam facere dignatus es, et in Filio tuo redemisti: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

2. Deinde praecipiat daemoni hunc in modum:


PRAECIPIO tibi, quicumque es, spiritus immunde, et omnibus sociis tuis hunc Dei famulum (hanc Dei famulam) obsidentibus: ut per mysteria incarnationis, passionis, resurrectionis, et ascensionis Domini nostri Jesu Christi, per missionem Spiritus Sancti, et per adventum ejusdem Domini ad judicium, dicas mihi nomen tuum, diem, et horam exitus tui, cum aliquo signo: et ut mihi Dei ministro licet indigno, prorsus in omnibus obedias: neque hanc creaturam Dei, vel circumstantes, aut eorum bona ullo modo offendas.

3. Deinde legantur super obsessum haec Evangelia, vel saltem unum.

Lectio sancti Evangelii secundum Joannem (Joan. 1, 1-14)

Haec dicens, signat se et obsessum in fronte, ore et pectore.

IN PRINCIPIO erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt:
et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt (hic genuflectitur).
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre,
plenum gratiae et veritatis. R. Deo gratias.

Lectio sancti Evangelii secundum Marcum (Marc. 16, 15-18)

IN ILLO tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam (Luc. 10, 17-20)

IN ILLO tempore: Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes ad Jesum: Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo. Et ait illis:
videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici:
et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite, gaudere quia spiritus vobis subjuciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam (Luc. 11, 14-22)

IN ILLO tempore: Erat Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
Si autem et satanas in seipsumdivisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis, in Beelzebub me ejicere daemonia.
Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Porro si in digito Dei ejicio daemonia:
profecto pervenit in vos regnum Dei. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus (Oratio)
OMNIPOTENS Domine, Verbum Dei Patris, Christe Jesu, Deus et Dominus universae creaturae; qui sanctis Apostolis tuis dedisti potestatem
calcandi super serpentes et scorpiones: qui inter cetera mirabilium tuorum praecepta dignatus es dicere: Daemones effugate:
cujus virtute motus tamquam fulgur de caelo satanas cecidit: tuum sanctum nomen cum timore et tremore suppliciter deprecor, ut indignissimo mihi servo tuo, data venia omnium delictorum meorum, constantem fidem, et potestatem donare digneris, ut hunc crudelem daemonem, brachii tui sancti munitus potentia, fidenter et securus aggrediar: per te, Jesu Christe, Domine Deus noster, qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.

4. Deinde muniat se et obsessum signo crucis, imponat extremam partem stolae collo ejus, et, dextera manu sua capiti ejus imposita, constanter et magna cum fide dicat ea quae sequuntur:

V. Ecce Crucem Domini, fugite, partes adversae.
R. Vicit leo de tribu Juda, radix David.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus (Oratio)
DEUS, et Pater Domini nostri Jesu Christi, invoco nomen sanctum tuum, et clementiam tuam supplex exposco: ut adversus hunc, et omnem immundum spiritum, qui vexat hoc plasma tuum, mihi auxilium praestare digneris. Per eumdem Dominum.
R. Amen.

Exorcismus
EXORCIZO te, immundissime spiritus, omnis incursio adversarii, omne phantasma, omnis legio, in nomine Domini nostri Jesu + Christi eradicare,
et effugare ab hoc plasmate Dei. + Ipse tibi imperat, qui te de supernis caelorum in inferiora terrae demergi praecepit. Ipse tibi imperat, qui mari,
ventis, et tempestatibus imperavit. Audi ergo, et time, satana, inimice fidei, hostis generis humani, mortis adductor, vitae raptor, justitiae declinator, malorum radix, fomes vitiorum, seductor hominum, proditor gentium, incitator invidiae, origo avaritiae, causa discordiae, excitator dolorum: quid stas, et resistis, cum scias, Christum Dominum vias tuas perdere?
Illum metue, qui in Isaac immolatus est, in Joseph venumdatus, in agno occisus,
in homine crucifixus, deinde inferni triumphator fuit. Sequentes cruces fiant in fronte obsessi.
Recede ergo in nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti: da locum Spiritui Sancto, per hoc signum sanctae + Crucis Jesu Christi Domini nostri:
Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus (Oratio)
DEUS, conditor et defensor generis humani, qui hominem ad imaginem tuam formasti: respice super hunc famulum tuum N., qui (hanc famulam tuam N., quae) dolis immundi spiritus appetitur, quem vetus adversarius, antiquus hostis terrae, formidinis horrore circumvolat, et sensum mentis humanae stupore defigit, terrore conturbat, et metu trepidi timoris exagitat. Repelle, Domine, virtutem diaboli, fallacesque ejus insidias amove:
procul impius tentator aufugiat: sit nominis tui signo + (in fronte) famulus tuus munitus (famula tua munita) et in animo tutus (-a) et corpore.
(Tres cruces sequentes fiant in pectore daemoniaci.) Tu pectoris + hujus interna custodias. Tu viscera + regas. Tu + cor confirmes.
In anima adversatricis potestatis tentamenta evanescant. Da, Domine, ad hanc invocationem sanctissimi nominis tui gratiam, ut, qui hucusque terrebat, territus aufugiat, et victus abscedat, tibique possit hic famulus tuus (haec famula tua) et corde firmatus (-a) et mente sincerus (-a), debitum praebere famulatum.
Per Dominum.
R. Amen.

Exorcismus
ADJURO te, serpens antique, per judicem vivorum et mortuorum, per factorem tuum, per factorem mundi, per eum, qui habet potestatem mittende te in gehennam, ut ab hoc famulo Dei, N., qui (ab hac famula Dei N., quae) ad Ecclesiae sinum recurrit, cum metu, et exercitu furoris tui festinus discedas. Adjuro te iterum + (in fronte) non mea infirmitate, sed virtute Spiritus Sancti, ut exeas ab hoc famulo Dei N., quem (ab hac famula Dei N., quam) omnipotens Deus ad imaginem suam fecit. Cede igitur, cede non mihi, sed ministro Christi. Illius enim te urget potestas, qui te Cruci suae subjugavit. Illius brachium contremisce, qui devictis gemitibus inferni, animas ad lucem perduxit. Sit tibi teror corpus hominis + (in pectore), sit tibi formido imago Dei + (in fronte).
Non resistas, nec moreris discedere ab homine isto, quoniam complacuit Christo in homine habitare. Et ne contemnendum putes, dum me peccatorem nimis esse cognoscis. Imperat tibi Deus. + Imperat tibi mejestas Christi.
+ Imperat tibi Deus Pater, + imperat tibi Deus Filius, + imperat tibi Deus Spiritus Sanctus. + Imperat tibi sacramentum crucis. + Imperat tibi fides sanctorum . Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum sanctorum. + Imperat tibi Martyrum sanguis. + Imperat tibi continentia Confessorum.
+ Imperat tibi pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio. + Imperat tibi christianae fidei mysteriorum virtus. + Exi ergo, transgressor.
Exi, seductor, plene omni dolo et fallacia, virtutis inimice, innocentium persecutor. Da locum, dirissime, da locum, impiissime, da locum Christo,
in quo nihil invenisti de operibus tuis: qui te spoliavit, qui regnum tuum destruxit, qui te victum ligavit, et vasa tua diripuit: qui te projecit in tenebras exteriores, ubi tibi cum ministris tuis erit praeparatus interitus. Sed quid truculente reniteris? quid temerarie detractas?
Reus es omnipotenti Deo, cujus statuta transgressus es. Reus es Filio ejus Jesu Christo Domino nostro, quem tentare ausus es, et crucifigere praesumpsisti. Reus es humano generi, cui tuis persuasionibus mortis venenum propinasti.

Adjuro ergo te, draco nequissime, in nomine Agni + immaculati, qui ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculcavit leonem et draconem,
ut discedas ab hoc homine + (fiat signum crucis in fronte), discedas ab Ecclesia Dei + (fiat signum crucis super circumstantes): contremisce,
et effuge, invocato nomine Domini illius, quem inferi tremunt: cui Virtutes caelorum, et Potestates, et Dominationes subjectae sunt:
quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Imperat tibi Verbum + caro factum.
Imperat tibi natus ex Virgine. Imperat tibi Jesus + Nazarenus, qui te, cum discipulos ejus contemneres, elisum atque prostratum exire praecepit ab homine: quo praesente, cum te ab hominem separasset, nec porcorum gregem ingredi presumebas.
Recede ergo nunc adjuratus in nomine ejus + ab homine, quem ipse plasmavit. Durum est tibi velle resistere. + Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
+ Quia quanto tardius exis, tanto magis tibi supplicium crescit, quia non homines contemnis, sed illum, qui dominatur vivorum et mortuorum,
qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
R. Amen

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus (Oratio)
DEUS caeli, Deus terrae, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Virginum, Deus,
qui potestatem habes donare vitam post mortem, requiem post laborem: quia non est alius Deus praeter te, nec esse poterit verus, nisi tu,
Creator caeli et terrae, qui verus Rex es, et cujus regni non erit finis; humiliter majestati gloriae tuae supplico, ut hunc famulum tuum
(hanc famulam tuam) de immundis spiritibus liberare digneris. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Exorcismus
ADJURO ergo te, omnis immundissime spiritus, omne phantasma, omnis incursio satanae, in nomine Jesu Christi + Nazareni,
qui post lavacrum Joannis in desertum ductus est, et te in tuis sedibus vicit: ut, quem ille de limo terrae ad honorem gloriae suae formavit,
tu desinas impugnare: et in homine miserabili non humanam fragilitatem, sed imaginem omnipotentis Dei contremiscas.
Cede ergo Deo + qui te, et malitiam tuam in Pharaone, et in exercitu ejus per Moysen servum suum in abyssum demersit.
Cede Deo + qui te per fidelissimum servum suum David de rege Saule spiritualibus canticis pulsum fugavit.
Cede Deo + qui te in Juda Iscariote proditore damnavit. Ille enim te divinis + verberibus tangit,
in cujus conspectu cum tuis legionibus tremens et clamans dixisti: Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi?
Venisti huc ante tempus torquere nos? Ille te perpetuis flammis urget, qui in fine temporum dicturus est impiis:
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Tibi enim, impie, et angelis tuis vermes erunt,
qui numquam morientur. Tibi, et angelis tuis inexstinguibile praeparatur incendium: quia tu es princeps maledicti homicidii,
tu autor incestus, tu sacrilegorum capit, to actionum pessimarum magister, tu haereticorum doctor, tu totius obscoenitatis inventor.
Exi ergo, + impie, exi, + scelerate, exi cum omnia fallacia tua: quia hominem templum suum esse voluit Deus. Sed quid diutius moraris hic?
Da honorem Deo Patri + omnipotenti, cui omne genu flectitur. Da locum Domino Jesu + Christo, qui pro homine sanguinem suum sacratissimum fudit.
Da locum Spiritui + Sancto, qui per beatum Apostolum suum Petrum te manifeste stravit in Simone mago; qui fallaciam tuam in Anania et Saphira condemnavit;
qui te in Herode rege in honorem Deo non dante percussit; qui te in mago Elyma per Apostolum suum Paulum caecitatis caligine perdidit,
et per eumdem de Pythonissa verbo imperans exire praecepit. Discede ergo nunc, + discede, + seductor. Tibi eremus sedes est.
Tibi habitatio serpens est: humiliare, et prosternere. Jam non est differendi tempus. Ecce enim dominator Dominus proximat cito,
et ignis ardebit ante ipsum, et praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Si enim hominem fefelleris, Deum non poteris irridere.
Ille te ejicit, cujus oculis nihil occultum est. Ille te expellit, cujus virtuti universa subjecta sunt. Ille te excludit, qui tibi,
et angelis tuis praeparavit aeternam gehennam; de cujus ore exibit gladius acutus: qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
R. Amen.

5. Praedicta omnia, quatenus opus sit, repeti possunt, donec obsessus sit omnino liberatus.
6. Jubavit praeterea plurimum super obsessum saepe repetere Pater Noster, Ave Maria et Credo, atque haec, quae infra notantur, devote dicere.
7.
Canticum Magnificat, ut supra; in fine Gloria Patri. Canticum Benedictus, ut supra, in fine Gloria Patri.

Symbolum Athanasium

QUICUMQUE vult salvus esse, * ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem:

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, * absque dubio in aeternum peribit.

Fides autem catholica haec est: * ut unus Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.

Neque confundentes personas: * neque substantiam separantes.

Alia est enim persona Patris, alia Filii, * alia Spiritus Sancti:

Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una est divinitas, * aequalis gloria, coaeterna majestas.

Qualis Pater, talis Filius, * talis Spiritus Sanctus.

Increatus Pater, increatus Filius, * increatus Spiritus Sanctus.

Immensus Pater, immensus Filius, * immensus Spiritus Sanctus.

Aeternus Pater, aeternus Filius, * aeternus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres aeterni, * sed unus aeternus.

Sicut non tres increati, nec tres immensi, * sed unus increatus, et unus immensus.

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, * omnipotens Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres omnipotentes, * sed unus omnipotens.

Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres Dii, * sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius, * Dominus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres Domini, * sed unus est Dominus.

Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur: * ita tres Deos aut Dominos
dicere catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus: * nec creatus, nec genitus.

Filius a Patre solo est: * non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus Sanctus a Patre et Filio: * non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: * unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus: * sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et unitas in Trinitate, * et Trinitas in unitate veneranda sit.

Qui vult ergo sulvus esse, * ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem, * ut Incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, * quia Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, * Deus et homo est.

Deus est ex substantia Patris ante s‘cula genitus: * et homo est ex substantia matris in saeculo natus.

Perfectus Deus, perfectus homo: * ex anima rationali et humana carne subsistens.

Aequalis Patri secundum divinitatem: * minor Patre secundum humanitatem.

Qui, licet Deus sit et homo, * non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem non conversione divinitatis in carnem, * sed assumptione humanitatis in Deum.

Unus omnino, non confusione substantiae, * sed unitate personae.

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: * ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: * tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: * inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: * et reddituri sunt de factis propriis rationem.

Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: * qui vero mala, in ignem aeternum.

Haec est fides catholica, * quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, * salvus esse non poterit.

Gloria Patri

Psalmus 90

QUI habitat in adjutorio Altissimi, * in protectione Dei caeli commorabitur.

Dicet Domino: susceptor meus es tu, et refugium meum: * Deus meus sperabo in eum.

Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, * et a verbo aspero.

Scapulis suis obumbrabit tibi: * et sub pennis ejus sperabis.

Scuto circumdabit te veritas ejus: * non timebis a timore nocturno.

A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: * ab incursu, et daemonio meridiano.

Cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis considerabis: * et retributionem peccatorum videbis.

Quoniam tu es Domine, spes mea: * Altissimum posuisti refugium tuum.

Non accedent ad te malum * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

Quoniam angelis suis mandabit de te: * ut custodiant te in omnibus viis tuis.

In manibus portabunt te: * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Super aspidem et basiliscum ambulabis: * et conculcabis leonem et draconem.

Quoniam in me speravit, liberabo eum: * protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: * cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.

Longitudine dierum replebo eum: * et ostendam illi salutare meum.

Gloria Patri.

Psalmus 67

EXSURGAT Deus, et dissipentur inimici ejus, * et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus.

Sicut deficit fumus, deficiant: * sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Et justi epulentur, exultent in conspectu Dei: * delectentur in laetitia.

Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: * iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi.

Exultate in conspectu ejus: * turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum, et judicis viduarum.

Deus in loco sancto suo: * Deus qui inhabitare facit unius moris in domo:

Qui educit vinctos in fortitudine, * similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris.

Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, * cum pertransiris in deserto:

Terra mota est, etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, * a facie Dei Israhel.

Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuae: * et infirmata est, tu vero perfecisti eam.

Animalia tua habitabunt in ea: * parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

Dominus dabit verbum evangelizantibus, * virtute multa.

Rex virtutum dilecti dilecti: * et speciei domus dividere spolia.

Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, * et posteriora dorsi ejus in pallore auri.

Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.

Mons coagulatus, mons pinguis: * ut quid suspicamini montes coagulatos?

Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: * etenim Dominus habitabit in finem.

Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: * Dominus in eis in Sina in sancto.

Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: * accepisti dona in hominibus:

Etenim non credentes, * inhabitare Dominum Deum.

Benedictus Dominus die quotidie: * prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.

Deus noster, Deus salvos faciendi: * et Domini Domini exitus mortis.

Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: * verticem capilli perambulantium in delictis suis.

Dixit Dominus: Ex Basan convertam, * convertam in profundum maris:

Ut intinguatur pes tuus in sanguine: * lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.

Viderunt ingressus tuos, Deus, * ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto.

Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, * in medio juvencularum tympanistriarum.

In ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fontibus Israel.

Ibi Benjamin adulescentulus, * in mentis excessu.

Principes Juda, duces eorum: * principes Zabulon, principes Nepthali.

Manda, Deus, virtuti tuae: * confirma hoc, Deus, quod operatus es nobis.

A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.

Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: * ut excludant eos, qui probati sunt argento.

Dissipa Gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto: * Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.

Regna terrae, cantate Deo: * psallite Domino.

Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli, * ad Orientem.

Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super Israel, * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.

Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israhel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae, * benedictus Deus.

Gloria Patri.

Etiam Psalmi 69, 53, 117, 34, 30, 21, 3, 10, 12, semper in fine Gloria Patri.

Oratio post Liberationem
ORAMUS te, Deus omnipotens, ut spiritus iniquitatis amplius non habeat potestatem in hoc famulo tuo N. (hac famula tua N.),
sed ut fugiat, et non revertatur: ingrediatur in eum (eam), Domine, te jubente, bonitas et pax Domini nostri Jesu Christi,
per quem redempti sumus, et ab omni malo non timeamus, quia Dominus nobiscum est: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


Photobucket

Buscar este blog

COMPARTIR

Bookmark and Share

Archivo del blog