Mostrando entradas con la etiqueta EXORCISMUS. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta EXORCISMUS. Mostrar todas las entradas

sábado, 10 de febrero de 2007

DE EXORCIZANDIS OBSESSIS A DAEMONIO

DE EXORCIZANDIS OBSESSIS A DAEMONIO

SACERDOS, de peculiari et expressa Ordinarii licentia, vexatos a daemone exorcizaturus, ea qua par est pietate, prudentia, ac vitae integritate praeditus esse debet: qui non sua, sed divina fretus virtute, ab omni rerum humanarum cupiditate alienus, tam pium opus ex caritate constanter et humiliter exsequatur. Hunc praeterea maturae aetatis esse decet, et non solum officio, sed etiam morum gravitate reverendum.
2. Ut igitur suo munere recte fungatur, cum alia multa sibi utilia documenta, quae brevitatis gratia hoc loco praetermittuntur, ex probatis auctoribus, et ex usu noscere studeat; tum haec pauca magis necessaria diligenter observabit.
3. In primis, ne facile credat, aliquem a daemonio obsessum esse, sed nota habeat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis, qui vel atra bile, vel morbo aliquo laborant. Signa autem obsidentis daemonis sunt: ignota lingua loqui pluribus verbis, vel loquentem intelligere; distantia, et occulta patefacere; vires supra aetatis seu conditionis naturam ostendere; et id genus alia, quae cum plurima concurrunt, majora sunt indicia.
4. Haec autem ut magis cognoscat, post unum aut alterum exorcismum interroget obsessum, quid senserit in animo, vel in corpore, ut sciat etiam, ad quaenam verba magis diaboli conturbentur, ut ea deinceps magis inculcet ac repetat.
5. Advertat, quibus artibus ac deceptionibus utantur daemones ad Exorcistam decipiendum: solent enim ut plurimum fallaciter respondere, et difficile se manifestare, ut Exorcista diu defatigatus desistat; aut infirmus videatur non esse a daemonio vexatus.
6. Aliquando postquam sunt manifesti, abscondunt se, et relinquunt corpus quasi liberum ab omni molestia, ut infirmus se omnino esse liberatum: sed cessare non debet Exorcista, donec viderit signa liberationis.
7. Aliquando etiam daemones ponunt quaecumque possunt impedimenta, ne infirmus se subjiciat exorcismis, vel conantur persuadere infirmitatem esse naturalem; interdum, durante exorcismo, faciunt ut dormiat infirmus, et ei visionem aliquam ostendunt, subtrahendo se, ut infirmus liberatus videatur.8. Aliqui obstendunt factum maleficium, et a quibus sit factum, et modum ad illud dissipandum: sed caveat, ne ob hoc ad magos, vel ad sagas, vel ad alios, quam ad Ecclesiae ministros confugiat, aut illa superstitione, aut alio modo illicito utatur.
9. Quandoque diabolus infirmum quiescere, et suscipere sanctissimam Eucharistiam permittit, ut discessisse videatur.
Denique innumerabiles sunt artes et fraudes diaboli ad decipiendum hominem, quibus ne fallatur, Exorcists cautus esse debet.
10. Quare memor, Dominum nostrum dixisse, genus esse daemoniorum, quod non ejicitur nisi per orationem et jejunium (Matth. 17, 20), haec duo potissimum remedia ad impetrandum divinum auxilium, daemonesque pellendos, exemplo Sanctorum Patrum, quoad ejus fieri poterit, tum per se, tum per alios curet adhiberi.
11. In ecclesiam, si commode fieri potest, vel in aluim religiosum et honestum locum seorsum a multitudine perductus energumenus exorcizetur; sed si sit aegrotus, vel alia honesta de causa, in domo privata exorcizari poterit.
12. Admoneatur obsessus, si mente et corpore valeat, ut pro se oret Deum, ac jejunet, et sacra confessione et communione saepius ad arbitrium Sacerdotis se muniat; et dum exorcizatur, totum se colligat, et ad Deum convertat ac firma fide salutem ab eo deposcat cum omni humilitate.
Et cum vehementius vexatur, patienter sustineat, nihil diffidens de auxilio Dei.
13. Habeat prae manibus, vel in conspectu Crucifixum. Reliquiae quoque Sanctorum, ubi haberi possint, decenter ac tuto colligate, et coopertae, ad pectus,
vel ad caput obsessi reverentur admoveantur; sed caveatur, ne res sacrae indigne tractentur, aut illis a daemone ulla fiat injuria.
Sanctissima vero Eucharista super caput obsessi, aut aliter ejus corpori ne admoveatur, ob irreverentiae periculum.
14. Exorcista ne vagetur in multiloquio, aut supervacaneis vel curiosis interrogationibus, praesertim de rebus futuris et occultis, ad suum munus non pertinentibus; sed jubeat immundum spiritum tacere, et ad interrogata tantum respondere; neve ei credatur, si daemon simularet se esse animam alicujus Sancti, vel defuncti, vel Angelum bonum.
15. Necessariae vero interrogationes sunt, ex. gr. de numero et nomine spirituum obsidentium, de tempore quo ingressi sunt, de causa, et aliis hujusmodi.
Ceteras autem daemonis nugas, risus, et ineptias Exorcista cohibeat, aut contemnat, et circumstantes, qui pauci esse debent, admoneat, ne haec curent, neque ipsi interrogent obsessum; sed potius humiliter et enixe Deum pro eo precentur.
16. Exorcismos vero faciat ac legat cum imperio, et autoritate, magna fide, et humilitate, atque fervore; et cum viderit spiritum valde torqueri,
tunc magis instet et urgeat. Et quoties viderit obsessum in aliqua corporis parte commoveri, aut pugni, aut tumorem alicubi apparere,
ibi faciat signum crucis, et aqua benedicta aspergat, quam tunc in promptu habeat.
17. Observet etiam ad quae verba daemones magis contremiscant, et ea saepius repetat; et quando pervenerit ad comminationem, eam iterum et saepius proferat,
semper poenam augendo; ac si videat se proficere, in ipsa perseveret per duas, tres, quator horas, et ampluis prout poterit, donec victoriam consequatur.
18. Caveat proinde Exorcista, ne ullam medicinam infirmo obsesso praebeat, aut suadeat; sed hanc curam medicis relinquat.
19. Mulierem exorcizans, semper secum habeat honestas personas, quae obsessum teneant, dum exagitatur a daemonio; quae quidem personae sint patienti,
si fieri potest, cognatione proximae; atque honestatis memor Exorcista caveat, ne quid dicat, vel faciat, quod sibi, aut aliis occasio esse possit pravae cogitationis.
20. Dum exorcizat, utatur sacrae Scripturae verbis potius, quam suis, aut alienis. Jubeatque daemonem dicere,
an detineatur in illo corpore ob aliquam operam magicam, aut malefica signa, vel instrumenta, quae si obsessus ore sumpserit,
evomat; vel si alibi extra corpus fuerint, ea revelet; et inventa comburantur. Moneatur etiam obsessus, ut tentationes suas omnes Exorcistae patefaciat.
21. Si vero obsessus liberatus fuerit, moneatur, ut diligenter sibi caveat a peccatis, ne occasionem daemoni praebeat in ipsum revertendi,
ne fiant novissima hominis illius pejora prioribus.


--------------------------------------------------------------------------------


RITUS EXORCIZANDI OBSESSOS A DAEMONIO
1. Sacerdos ab Ordinario delegatus, rite confessus, aut saltem corde peccata sua detestans, peracto, si commode fieri possit, Sanctissimo Missae sacrificio, divinoque auxilio piis precibus implorato, superpelliceo et stola violacea indutus, et coram se habens obsessum ligatum, si sit periculum, eum, se, et astantes communiat signo crucis, et aspergat aqua benedicta, et genibus flexis, aliis respondentibus, dicat Litanias ordinarias usque ad Preces exclusive.
Postea dicat:

Ant. Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum: neque vindictam sumas de peccatis nostris.
Pater Noster secreto usque ad
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.


Psalmus 53

DEUS, in nomine tuo salvum me fac: * et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam: * auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam: * et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me: * et Dominus susceptor est animae meae.
Averte mala inimicis meis: * et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi, * et confitebor nomini tuo, quoniam bonum est:
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: * et super inimicos meos despexit oculus meus.
Gloria Patri.
Sicut erat.


V. Salvum (-am) fac servum tuum (ancillam tuam).
R. Deus meus, sperantem in te.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Nihil proficiat inimicus in eo (ea).
R. Et filius iniquitatis non apponant nocere ei.
V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum (eam).
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.


Oremus (Oratio)
DEUS, cui proprium est miseri semper et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut hunc famulum tuum, quem (hanc famulam tuam, quam)
delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat.

DOMINE sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui illum refugam tyrannum et apostatum gehennae ignibus deputasti, quique Unigenitum tuum in hunc mundum misisti, ut illum rugientem contereret: velociter attende, accelera,
ut eripias hominem ad imaginem et similitudinem tuam creatum, a ruina, et daemonio meridiano.
Da, Domine, terrorem tuum super bestiam, quae exterminat vineam tuam. Da fiduciam servis tuis contra nequissimum draconem pugnare fortissime, ne contemnat sperantes in te, et ne dicat, sicut in Pharaone, qui jam dixit: Deum non novi, nec Israel dimitto.
Urgeat illum dextera tua potens discedere a famulo tuo N. (a famula tua N.), + ne diutius praesumat captivum tenere, quem tu ad imaginem tuam facere dignatus es, et in Filio tuo redemisti: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

2. Deinde praecipiat daemoni hunc in modum:


PRAECIPIO tibi, quicumque es, spiritus immunde, et omnibus sociis tuis hunc Dei famulum (hanc Dei famulam) obsidentibus: ut per mysteria incarnationis, passionis, resurrectionis, et ascensionis Domini nostri Jesu Christi, per missionem Spiritus Sancti, et per adventum ejusdem Domini ad judicium, dicas mihi nomen tuum, diem, et horam exitus tui, cum aliquo signo: et ut mihi Dei ministro licet indigno, prorsus in omnibus obedias: neque hanc creaturam Dei, vel circumstantes, aut eorum bona ullo modo offendas.

3. Deinde legantur super obsessum haec Evangelia, vel saltem unum.

Lectio sancti Evangelii secundum Joannem (Joan. 1, 1-14)

Haec dicens, signat se et obsessum in fronte, ore et pectore.

IN PRINCIPIO erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt:
et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Johannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt (hic genuflectitur).
Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre,
plenum gratiae et veritatis. R. Deo gratias.

Lectio sancti Evangelii secundum Marcum (Marc. 16, 15-18)

IN ILLO tempore: Dixit Jesus discipulis suis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam (Luc. 10, 17-20)

IN ILLO tempore: Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes ad Jesum: Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo. Et ait illis:
videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici:
et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite, gaudere quia spiritus vobis subjuciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam (Luc. 11, 14-22)

IN ILLO tempore: Erat Jesus ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
Si autem et satanas in seipsumdivisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis, in Beelzebub me ejicere daemonia.
Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Porro si in digito Dei ejicio daemonia:
profecto pervenit in vos regnum Dei. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus (Oratio)
OMNIPOTENS Domine, Verbum Dei Patris, Christe Jesu, Deus et Dominus universae creaturae; qui sanctis Apostolis tuis dedisti potestatem
calcandi super serpentes et scorpiones: qui inter cetera mirabilium tuorum praecepta dignatus es dicere: Daemones effugate:
cujus virtute motus tamquam fulgur de caelo satanas cecidit: tuum sanctum nomen cum timore et tremore suppliciter deprecor, ut indignissimo mihi servo tuo, data venia omnium delictorum meorum, constantem fidem, et potestatem donare digneris, ut hunc crudelem daemonem, brachii tui sancti munitus potentia, fidenter et securus aggrediar: per te, Jesu Christe, Domine Deus noster, qui venturus es judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. R. Amen.

4. Deinde muniat se et obsessum signo crucis, imponat extremam partem stolae collo ejus, et, dextera manu sua capiti ejus imposita, constanter et magna cum fide dicat ea quae sequuntur:

V. Ecce Crucem Domini, fugite, partes adversae.
R. Vicit leo de tribu Juda, radix David.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus (Oratio)
DEUS, et Pater Domini nostri Jesu Christi, invoco nomen sanctum tuum, et clementiam tuam supplex exposco: ut adversus hunc, et omnem immundum spiritum, qui vexat hoc plasma tuum, mihi auxilium praestare digneris. Per eumdem Dominum.
R. Amen.

Exorcismus
EXORCIZO te, immundissime spiritus, omnis incursio adversarii, omne phantasma, omnis legio, in nomine Domini nostri Jesu + Christi eradicare,
et effugare ab hoc plasmate Dei. + Ipse tibi imperat, qui te de supernis caelorum in inferiora terrae demergi praecepit. Ipse tibi imperat, qui mari,
ventis, et tempestatibus imperavit. Audi ergo, et time, satana, inimice fidei, hostis generis humani, mortis adductor, vitae raptor, justitiae declinator, malorum radix, fomes vitiorum, seductor hominum, proditor gentium, incitator invidiae, origo avaritiae, causa discordiae, excitator dolorum: quid stas, et resistis, cum scias, Christum Dominum vias tuas perdere?
Illum metue, qui in Isaac immolatus est, in Joseph venumdatus, in agno occisus,
in homine crucifixus, deinde inferni triumphator fuit. Sequentes cruces fiant in fronte obsessi.
Recede ergo in nomine Pa + tris, et Fi + lii, et Spiritus + Sancti: da locum Spiritui Sancto, per hoc signum sanctae + Crucis Jesu Christi Domini nostri:
Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus (Oratio)
DEUS, conditor et defensor generis humani, qui hominem ad imaginem tuam formasti: respice super hunc famulum tuum N., qui (hanc famulam tuam N., quae) dolis immundi spiritus appetitur, quem vetus adversarius, antiquus hostis terrae, formidinis horrore circumvolat, et sensum mentis humanae stupore defigit, terrore conturbat, et metu trepidi timoris exagitat. Repelle, Domine, virtutem diaboli, fallacesque ejus insidias amove:
procul impius tentator aufugiat: sit nominis tui signo + (in fronte) famulus tuus munitus (famula tua munita) et in animo tutus (-a) et corpore.
(Tres cruces sequentes fiant in pectore daemoniaci.) Tu pectoris + hujus interna custodias. Tu viscera + regas. Tu + cor confirmes.
In anima adversatricis potestatis tentamenta evanescant. Da, Domine, ad hanc invocationem sanctissimi nominis tui gratiam, ut, qui hucusque terrebat, territus aufugiat, et victus abscedat, tibique possit hic famulus tuus (haec famula tua) et corde firmatus (-a) et mente sincerus (-a), debitum praebere famulatum.
Per Dominum.
R. Amen.

Exorcismus
ADJURO te, serpens antique, per judicem vivorum et mortuorum, per factorem tuum, per factorem mundi, per eum, qui habet potestatem mittende te in gehennam, ut ab hoc famulo Dei, N., qui (ab hac famula Dei N., quae) ad Ecclesiae sinum recurrit, cum metu, et exercitu furoris tui festinus discedas. Adjuro te iterum + (in fronte) non mea infirmitate, sed virtute Spiritus Sancti, ut exeas ab hoc famulo Dei N., quem (ab hac famula Dei N., quam) omnipotens Deus ad imaginem suam fecit. Cede igitur, cede non mihi, sed ministro Christi. Illius enim te urget potestas, qui te Cruci suae subjugavit. Illius brachium contremisce, qui devictis gemitibus inferni, animas ad lucem perduxit. Sit tibi teror corpus hominis + (in pectore), sit tibi formido imago Dei + (in fronte).
Non resistas, nec moreris discedere ab homine isto, quoniam complacuit Christo in homine habitare. Et ne contemnendum putes, dum me peccatorem nimis esse cognoscis. Imperat tibi Deus. + Imperat tibi mejestas Christi.
+ Imperat tibi Deus Pater, + imperat tibi Deus Filius, + imperat tibi Deus Spiritus Sanctus. + Imperat tibi sacramentum crucis. + Imperat tibi fides sanctorum . Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum sanctorum. + Imperat tibi Martyrum sanguis. + Imperat tibi continentia Confessorum.
+ Imperat tibi pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio. + Imperat tibi christianae fidei mysteriorum virtus. + Exi ergo, transgressor.
Exi, seductor, plene omni dolo et fallacia, virtutis inimice, innocentium persecutor. Da locum, dirissime, da locum, impiissime, da locum Christo,
in quo nihil invenisti de operibus tuis: qui te spoliavit, qui regnum tuum destruxit, qui te victum ligavit, et vasa tua diripuit: qui te projecit in tenebras exteriores, ubi tibi cum ministris tuis erit praeparatus interitus. Sed quid truculente reniteris? quid temerarie detractas?
Reus es omnipotenti Deo, cujus statuta transgressus es. Reus es Filio ejus Jesu Christo Domino nostro, quem tentare ausus es, et crucifigere praesumpsisti. Reus es humano generi, cui tuis persuasionibus mortis venenum propinasti.

Adjuro ergo te, draco nequissime, in nomine Agni + immaculati, qui ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculcavit leonem et draconem,
ut discedas ab hoc homine + (fiat signum crucis in fronte), discedas ab Ecclesia Dei + (fiat signum crucis super circumstantes): contremisce,
et effuge, invocato nomine Domini illius, quem inferi tremunt: cui Virtutes caelorum, et Potestates, et Dominationes subjectae sunt:
quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Imperat tibi Verbum + caro factum.
Imperat tibi natus ex Virgine. Imperat tibi Jesus + Nazarenus, qui te, cum discipulos ejus contemneres, elisum atque prostratum exire praecepit ab homine: quo praesente, cum te ab hominem separasset, nec porcorum gregem ingredi presumebas.
Recede ergo nunc adjuratus in nomine ejus + ab homine, quem ipse plasmavit. Durum est tibi velle resistere. + Durum est tibi contra stimulum calcitrare.
+ Quia quanto tardius exis, tanto magis tibi supplicium crescit, quia non homines contemnis, sed illum, qui dominatur vivorum et mortuorum,
qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
R. Amen

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus (Oratio)
DEUS caeli, Deus terrae, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Virginum, Deus,
qui potestatem habes donare vitam post mortem, requiem post laborem: quia non est alius Deus praeter te, nec esse poterit verus, nisi tu,
Creator caeli et terrae, qui verus Rex es, et cujus regni non erit finis; humiliter majestati gloriae tuae supplico, ut hunc famulum tuum
(hanc famulam tuam) de immundis spiritibus liberare digneris. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

Exorcismus
ADJURO ergo te, omnis immundissime spiritus, omne phantasma, omnis incursio satanae, in nomine Jesu Christi + Nazareni,
qui post lavacrum Joannis in desertum ductus est, et te in tuis sedibus vicit: ut, quem ille de limo terrae ad honorem gloriae suae formavit,
tu desinas impugnare: et in homine miserabili non humanam fragilitatem, sed imaginem omnipotentis Dei contremiscas.
Cede ergo Deo + qui te, et malitiam tuam in Pharaone, et in exercitu ejus per Moysen servum suum in abyssum demersit.
Cede Deo + qui te per fidelissimum servum suum David de rege Saule spiritualibus canticis pulsum fugavit.
Cede Deo + qui te in Juda Iscariote proditore damnavit. Ille enim te divinis + verberibus tangit,
in cujus conspectu cum tuis legionibus tremens et clamans dixisti: Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi?
Venisti huc ante tempus torquere nos? Ille te perpetuis flammis urget, qui in fine temporum dicturus est impiis:
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Tibi enim, impie, et angelis tuis vermes erunt,
qui numquam morientur. Tibi, et angelis tuis inexstinguibile praeparatur incendium: quia tu es princeps maledicti homicidii,
tu autor incestus, tu sacrilegorum capit, to actionum pessimarum magister, tu haereticorum doctor, tu totius obscoenitatis inventor.
Exi ergo, + impie, exi, + scelerate, exi cum omnia fallacia tua: quia hominem templum suum esse voluit Deus. Sed quid diutius moraris hic?
Da honorem Deo Patri + omnipotenti, cui omne genu flectitur. Da locum Domino Jesu + Christo, qui pro homine sanguinem suum sacratissimum fudit.
Da locum Spiritui + Sancto, qui per beatum Apostolum suum Petrum te manifeste stravit in Simone mago; qui fallaciam tuam in Anania et Saphira condemnavit;
qui te in Herode rege in honorem Deo non dante percussit; qui te in mago Elyma per Apostolum suum Paulum caecitatis caligine perdidit,
et per eumdem de Pythonissa verbo imperans exire praecepit. Discede ergo nunc, + discede, + seductor. Tibi eremus sedes est.
Tibi habitatio serpens est: humiliare, et prosternere. Jam non est differendi tempus. Ecce enim dominator Dominus proximat cito,
et ignis ardebit ante ipsum, et praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Si enim hominem fefelleris, Deum non poteris irridere.
Ille te ejicit, cujus oculis nihil occultum est. Ille te expellit, cujus virtuti universa subjecta sunt. Ille te excludit, qui tibi,
et angelis tuis praeparavit aeternam gehennam; de cujus ore exibit gladius acutus: qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.
R. Amen.

5. Praedicta omnia, quatenus opus sit, repeti possunt, donec obsessus sit omnino liberatus.
6. Jubavit praeterea plurimum super obsessum saepe repetere Pater Noster, Ave Maria et Credo, atque haec, quae infra notantur, devote dicere.
7.
Canticum Magnificat, ut supra; in fine Gloria Patri. Canticum Benedictus, ut supra, in fine Gloria Patri.

Symbolum Athanasium

QUICUMQUE vult salvus esse, * ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem:

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, * absque dubio in aeternum peribit.

Fides autem catholica haec est: * ut unus Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.

Neque confundentes personas: * neque substantiam separantes.

Alia est enim persona Patris, alia Filii, * alia Spiritus Sancti:

Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una est divinitas, * aequalis gloria, coaeterna majestas.

Qualis Pater, talis Filius, * talis Spiritus Sanctus.

Increatus Pater, increatus Filius, * increatus Spiritus Sanctus.

Immensus Pater, immensus Filius, * immensus Spiritus Sanctus.

Aeternus Pater, aeternus Filius, * aeternus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres aeterni, * sed unus aeternus.

Sicut non tres increati, nec tres immensi, * sed unus increatus, et unus immensus.

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, * omnipotens Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres omnipotentes, * sed unus omnipotens.

Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres Dii, * sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius, * Dominus Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres Domini, * sed unus est Dominus.

Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur: * ita tres Deos aut Dominos
dicere catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus: * nec creatus, nec genitus.

Filius a Patre solo est: * non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus Sanctus a Patre et Filio: * non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: * unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus: * sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et unitas in Trinitate, * et Trinitas in unitate veneranda sit.

Qui vult ergo sulvus esse, * ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem, * ut Incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, * quia Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, * Deus et homo est.

Deus est ex substantia Patris ante s‘cula genitus: * et homo est ex substantia matris in saeculo natus.

Perfectus Deus, perfectus homo: * ex anima rationali et humana carne subsistens.

Aequalis Patri secundum divinitatem: * minor Patre secundum humanitatem.

Qui, licet Deus sit et homo, * non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem non conversione divinitatis in carnem, * sed assumptione humanitatis in Deum.

Unus omnino, non confusione substantiae, * sed unitate personae.

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: * ita Deus et homo unus est Christus.

Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: * tertia die resurrexit a mortuis.

Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: * inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: * et reddituri sunt de factis propriis rationem.

Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: * qui vero mala, in ignem aeternum.

Haec est fides catholica, * quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, * salvus esse non poterit.

Gloria Patri

Psalmus 90

QUI habitat in adjutorio Altissimi, * in protectione Dei caeli commorabitur.

Dicet Domino: susceptor meus es tu, et refugium meum: * Deus meus sperabo in eum.

Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium, * et a verbo aspero.

Scapulis suis obumbrabit tibi: * et sub pennis ejus sperabis.

Scuto circumdabit te veritas ejus: * non timebis a timore nocturno.

A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: * ab incursu, et daemonio meridiano.

Cadent a latere tuo mille, et decem milia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis considerabis: * et retributionem peccatorum videbis.

Quoniam tu es Domine, spes mea: * Altissimum posuisti refugium tuum.

Non accedent ad te malum * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

Quoniam angelis suis mandabit de te: * ut custodiant te in omnibus viis tuis.

In manibus portabunt te: * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Super aspidem et basiliscum ambulabis: * et conculcabis leonem et draconem.

Quoniam in me speravit, liberabo eum: * protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.

Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: * cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.

Longitudine dierum replebo eum: * et ostendam illi salutare meum.

Gloria Patri.

Psalmus 67

EXSURGAT Deus, et dissipentur inimici ejus, * et fugiant qui oderunt eum, a facie ejus.

Sicut deficit fumus, deficiant: * sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

Et justi epulentur, exultent in conspectu Dei: * delectentur in laetitia.

Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: * iter facite ei, qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi.

Exultate in conspectu ejus: * turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum, et judicis viduarum.

Deus in loco sancto suo: * Deus qui inhabitare facit unius moris in domo:

Qui educit vinctos in fortitudine, * similiter eos, qui exasperant, qui habitant in sepulchris.

Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, * cum pertransiris in deserto:

Terra mota est, etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, * a facie Dei Israhel.

Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuae: * et infirmata est, tu vero perfecisti eam.

Animalia tua habitabunt in ea: * parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

Dominus dabit verbum evangelizantibus, * virtute multa.

Rex virtutum dilecti dilecti: * et speciei domus dividere spolia.

Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, * et posteriora dorsi ejus in pallore auri.

Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.

Mons coagulatus, mons pinguis: * ut quid suspicamini montes coagulatos?

Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo: * etenim Dominus habitabit in finem.

Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: * Dominus in eis in Sina in sancto.

Ascendisti in altum, cepisti captivitatem: * accepisti dona in hominibus:

Etenim non credentes, * inhabitare Dominum Deum.

Benedictus Dominus die quotidie: * prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.

Deus noster, Deus salvos faciendi: * et Domini Domini exitus mortis.

Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum: * verticem capilli perambulantium in delictis suis.

Dixit Dominus: Ex Basan convertam, * convertam in profundum maris:

Ut intinguatur pes tuus in sanguine: * lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.

Viderunt ingressus tuos, Deus, * ingressus Dei mei: regis mei qui est in sancto.

Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, * in medio juvencularum tympanistriarum.

In ecclesiis benedicite Deo Domino, * de fontibus Israel.

Ibi Benjamin adulescentulus, * in mentis excessu.

Principes Juda, duces eorum: * principes Zabulon, principes Nepthali.

Manda, Deus, virtuti tuae: * confirma hoc, Deus, quod operatus es nobis.

A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.

Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum: * ut excludant eos, qui probati sunt argento.

Dissipa Gentes, quae bella volunt: venient legati ex Aegypto: * Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.

Regna terrae, cantate Deo: * psallite Domino.

Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli, * ad Orientem.

Ecce dabit voci suae vocem virtutis, date gloriam Deo super Israel, * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.

Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israhel ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suae, * benedictus Deus.

Gloria Patri.

Etiam Psalmi 69, 53, 117, 34, 30, 21, 3, 10, 12, semper in fine Gloria Patri.

Oratio post Liberationem
ORAMUS te, Deus omnipotens, ut spiritus iniquitatis amplius non habeat potestatem in hoc famulo tuo N. (hac famula tua N.),
sed ut fugiat, et non revertatur: ingrediatur in eum (eam), Domine, te jubente, bonitas et pax Domini nostri Jesu Christi,
per quem redempti sumus, et ab omni malo non timeamus, quia Dominus nobiscum est: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus,
per omnia saecula saeculorum.
R. Amen.


sábado, 20 de enero de 2007

EXORCISMO DE SU SANTIDAD EL PAPA LEON XIII CONTRA SATANAS Y LOS ANGELES REBELDES (Español)


El Papa León XIII tuvo una visión el día 13 de octubre de 1884, después de la cual prescribió el rezo de la oración a San Miguel al final de la Misa, y escribió y publicó el siguiente exorcismo. Se trata del texto original completo, sin omisiones, como suele encontrárselo en algunas versiones modernas.
En el nombre del Padre...

Salmo 67.
Levántese Dios y sean dispersados sus enemigos y huyan de su presencia los que le odian.
Como se disipa el humo se disipen ellos, como, se derrite la cera ante el fuego, así perecerán los impíos ante Dios.



Salmo 34. Señor, pelea contra los que me atacan; combate contra los que me hacen la guerra.
Sufran una derrota y queden avergonzados los que me persiguen a muerte.
Vuelvan la espalda llenos de confusión los que traman mi daño.Sean como polvo frente al viento cuando el Ángel del Señor los desbarate.
Sea su camino oscuro y resbaladizo, cuando el Ángel del Señor los persiga.Porque sin motivo me tendían redes de muerte, sin razón me abrían trampas mortales.
Que les sorprenda un desastre imprevisto, que los enrede la red que escondían; que caigan en la misma trampa que me abrieron.
Mi alma se alegra con el Señor y gozará de su salvación.Gloria al Padre, y al Hijo, y al Espíritu Santo.Como era en el principio, ahora y siempre, y por los siglos de los siglos. Amén.



Oración a San Miguel Arcángel.
Gloriosísimo príncipe de la milicia celestial, Arcángel San Miguel, defiéndenos en la lucha que mantenemos combatiendo "contra los principados y potestades, contra los caudillos de este mundo tenebroso, contra los espíritus malignos esparcidos por los aires" (Ef. 6, 12). Ven en auxilio de los hombres que Dios creó incorruptibles a su imagen y semejanza (Sap. 2, 23), y a tan "alto precio rescatados" (I Cor. 6, 20) de la tiranía del demonio. Con las huestes de los ángeles buenos pelea hoy los combates del Señor, como antaño luchaste contra Lucifer, corifeo de la soberbia y contra sus ángeles apóstatas. Ellos no pudieron vencer, y perdieron su lugar en el Cielo. "Fue precipitado el gran dragón, la antigua serpiente el denominado diablo y Satanás, el seductor de todo el mundo: fue precipitado a la tierra y con él cayeron sus ángeles" (Apoc. 12,.8-9).
He aquí que el antiguo enemigo y homicida se ha erguido con vehemencia. Disfrazado de "ángel de luz" (II Cor. 11, 14) con la escolta de todos los espíritus malignos rodea e invade la tierra entera, y se instala en todo lugar, con el designio de borrar allí el nombre de Dios y de su Cristo, de arrebatar las almas destinadas a la corona de la gloria eterna, de destruirlas y perderlas para siempre. Como el más inmundo torrente, el maligno dragón derramó sobre los hombres de mente depravada y corrompido corazón, el veneno de su maldad: el espíritu de la mentira, de la impiedad y de la blasfemia; el letal soplo de la lujuria, de todos los vicios e iniquidades.
Los más taimados enemigos han llenado de amargura a la Iglesia, esposa del Cordero Inmaculado, le han dado a beber ajenjo, han puesto sus manos impías sobre todo lo que para Ella es mis queridos. Donde fueron establecidas la Sede de San Pedro y la Cátedra de la Verdad como luz para las naciones, ellos han erigido el trono de la dominación de la impiedad, de suerte que, golpeado el Pastor, pueda dispersarse la grey. Oh invencible adalid, ayuda al pueblo de Dios contra la perversidad de los espíritus que le atacan y dale la victoria.
La Iglesia te venera como su guardián y patrono, se gloría que eres su defensor contra los poderes nocivos terrenales e infernales; Dios te confió las almas de los redimidos para colocarlos en el estado de la suprema felicidad. Ruega al Dios de la paz que aplaste al demonio bajo nuestros pies, para que ya no pueda retener cautivos a los hombres y dañar a tu Iglesia. Ofrece nuestras oraciones al Altísimo, para que cuanto antes desciendan sobre nosotros las misericordias del Señor (Salmo 78, 8), y sujeta al dragón, la antigua serpiente, que es el diablo y Satanás, y, una vez encadenado, precipítalo en el abismo, para que nunca jamás pueda seducir a las naciones (
Apoc. 20).
Después de esto, confiados en tu protección y patrocinio, con la sagrada autoridad de la Santa Madre Iglesia, nos disponemos a rechazar la peste de los fraudes diabólicos, confiados y seguros en el Nombre de Jesucristo, nuestro Dios y Señor.

He aquí la Cruz del Señor, huid poderes enemigos.
R. Ha vencido el León de la tribu de Judá, la raíz de David.
Señor, que tu misericordia venga sobre nosotros.
R. Como lo esperamos de Ti.
Señor, escucha nuestra oración.
R. Y llegue a Ti nuestro clamor.
El Señor esté con vosotros.
R. Y con tu espíritu.


Oremos. Dios y Padre de Nuestro Señor Jesucristo, invocamos tu santo Nombre y suplicantes imploramos tu clemencia, para que, por la intercesión de la Inmaculada siempre Virgen María Madre de Dios, del Arcángel San Miguel, de San José Esposo de la Santísima Virgen, de los santos Apóstoles Pedro y Pablo y de todos los Santos, te dignes prestarnos tu auxilio contra Satanás y todos los demás espíritus inmundos que vagan por el mundo para dañar al género humano y para la perdición de las almas. Amén.


Exorcismo: Te exorcizamos todo espíritu maligno, poder satánico, ataque del infernal adversario, legión, concentración y secta diabólica, en el nombre y virtud de Nuestro Señor Jesu + cristo, para que salgas y huyas de la Iglesia de Dios, de las almas creadas a imagen de Dios y redimidas por la preciosa Sangre del Divino Cordero +. En adelante no oses, perfidísima serpiente, engañar al género humano, perseguir a la Iglesia de Dios, zarandear a los elegidos y cribarlos como el trigo +. Te lo manda Dios Altísimo, a quien en tu insolente soberbia aún pretendes asemejarte, "el cual quiere que todos los hombres se salven y Lleguen al conocimiento de la verdad" (II Tim. 2). Te lo manda Dios Padre + te lo manda Dios Hijo +; te lo manda Dios Espíritu Santo +. Te lo manda la majestad de Cristo, el Verbo eterno de Dios hecho hombre, quien para salvar a la estirpe perdida por tu envidia, "se humilló a sí mismo hecho obediente hasta la muerte" (Fil. 2); el cual edificó su Iglesia sobre roca firme, y reveló que los "poderes del infierno nunca prevalecerían contra ella, Él mismo había de permanecer con ella todos los días hasta el fin de los tiempos" (Mat. 28, 20). Te lo manda el santo signo de la Cruz y la virtud de todos los Misterios de la fe cristiana +. Te lo manda la excelsa Madre de Dios, la Virgen María, quien con su humildad desde el primer instante de su Inmaculada Concepción aplastó tu orgullosa cabeza +.
Te lo manda la fe de los santos Apóstoles Pedro y Pablo y de los demás Apóstoles +. Te lo manda la sangre de los mártires y la piadosa intercesión de todos los Santos y Santas +. Por tanto, maldito dragón y toda legión diabólica, te conjuramos por Dios + vivo, por Dios + verdadero, por Dios + santo, que "de tal modo amó al mundo que entrego a su unigénito Hijo, para que todo el que crea en Él no perezca, sino que viva la vida eterna" (Juan 3); cesa de engañar a las criaturas humanas y deja de suministrarles el veneno de la eterna perdición; deja de dañar a la Iglesia y de poner trabas a su libertad. Huye Satanás, inventor y maestro de toda falacia, enemigo de la salvación de los hombres. Retrocede ante Cristo, en quien nada has hallado semejante a tus obras. Retrocede ante la Iglesia una, santa, católica y apostólica, la que el mismo Cristo adquirió con su Sangre. Humíllate bajo la poderosa mano de Dios. Tiembla y huye, al ser invocado por nosotros el santo y terrible Nombre de Jesús, ante el que se estremecen los infiernos, a quien están sometidas las Virtudes de los cielos, las Potestades y las Dominaciones; a quien los Querubines y Serafines alaban con incesantes voces diciendo: Santo, Santo, Santo es el Señor, Dios de los Ejércitos.

Señor, escucha mi oración.
R. Y llegue a Ti mi clamor.
El Señor esté con vosotros.
R. Y con tu espíritu.

Oremos. Dios del Cielo y de la tierra, Dios de los Ángeles, Dios de los Arcángeles, Dios de los Patriarcas, Dios de los Profetas, Dios de los Apóstoles, Dios de los Mártires, Dios de los Confesores, Dios de las Vírgenes, Dios que tienes el poder de dar la vida después de la muerte, el descanso después del trabajo, porque no hay otro Dios fuera de Ti, ni puede haber otros sino Tú mismo, Creador de todo lo visible y lo invisible, cuyo reino no tendrá fin: humildemente te suplicamos que tu gloriosa Majestad se digne libramos eficazmente y guardamos sanos de todo poder, lazo, mentira y maldad de los espíritus infernales. Por Cristo Nuestro Señor. Amén.

De las asechanzas del demonio.
R. Líbranos, Señor.
Haz que tu Iglesia te sirva con segura libertad.
R. Te rogamos, óyenos.
Dígnate humillar a los enemigos de tu Iglesia.
R. Te rogamos, óyenos.
(Se rocía con agua bendita el lugar y a los presentes).
Señor, no recuerdes nuestros delitos ni los de nuestros padres, ni tomes venganza de nuestros pecados (
Tobías 3, 3).
Padre nuestro...

Se trata de un exorcismo de devoción, que puede ser realizado por cualquier laico. No se realiza en virtud de un poder propio, como en el caso del sacerdote exorcista, sino que se invoca la ayuda celestial para alejar al demonio de los lugares exorcizados y de los habitantes que en él moran.

RITUAL EXORCISMUS LEON XIII (Latín)



RITUAL EXORCISMUS LEON XIII


EXORCISMUS IN SATANAM ET ANGELOS APOSTATICOSJussu Leonis Pp. XIII editusActa Sanctae Sedis vol. XXIII
Sequens exorcismus recitari potest ab Episcopis, nec non a Sacerdotibus, qui ab Ordinariis suis ad id auctoritatem habeant.

In nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti. Amen.
Ps. LXVII. Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus: et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
Ps. XXXIV. Judica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me. Confundantur et revereantur quaerentes animam meam.
Avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
Fiat tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.
Fiat viae illorum tenebrae, et lubricum: et angelus Domini persequens eos.
Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.
Veniat illi laqueus quem ignorat; et captio quam anscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.

Ad Sanctum Michaëlem Archangelum.Precatio.
Princeps gloriosissime cælestis militiæ, sancte Michaël Archangele, defende nos in prælio et colluctatione, quæ nobis adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibusus. Veni in auxilium hominum, quos Deus creavit inexterminabiles, et ad imaginem similitudinis suæ fecit, et a tyrannide diaboli emit pretio magno. Præliare hodie cum beatorum Angelorum exercitu prælia Domini, sicut pugnasti contra ducem superbiæ luciferum, et angelos ejus apostaticos: et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. Sed projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit universum orbem; et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
En antiquus inimicus et homicida vehementer erectus est. Transfiguratus in angelum lucis, cum tota malignorum spirituum caterva late circuit et invadit terram, ut in ea deleat nomen Dei et Christi ejus, animasque ad æternæ gloriæ coronam destinatas furetur, mactet ac perdat in sempiternum interitum. Virus nequitiæ suæ, tamquam flumen immundissimum, draco maleficus transfundit in homines depravatos mente et corruptos corde; spiritum mendacii, impietatis et blasphemiæ; halitumque mortiferum luxuriæ, vitiorum omnium et iniquitatum.

[Ecclesiam, Agni immaculati sponsam, faverrrimi hostes repleverunt amaritudinibus, inebriarunt absinthio; ad omnia desiderabilia ejus impias miserunt manus. Ubi sedes beatissimi Petri et Cathedra veritatis ad lucem gentium constituta est, ibi thronum posuerunt abominationis et impietatis suæ; ut percusso Pastore, et gregem disperdere valeant.]

Adesto itaque, Dux invictissime, populo Dei contra irrumpentes spirituales nequitias, et fac victoriam. Te custodem et patronum sancta veneratur Ecclesia; te gloriatur defensore adversus terrestrium et infernorum nefarias potestates; tibi tradidit Dominus animas redemptorum in superna felicitate locandas. Deprecare Deum pacis, ut conterat satanam sub pedibus nostris, ne ultra valeat captivos tenere homines, et Ecclesiæ nocere. Offer nostras preces in conspectu Altissimi, ut cito anticipent nos misericordiæ Domini, et apprehendas draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et satanas, ac ligatum mittas in abyssum, ut non seducat amplius gen tes. Hinc tuo confisi præsidio ac tutela, sacri ministerii nostri auctoritate [si fuerit laicus, vel clericus qui ordinem exorcistatus nondum suscepit, dicat: sacra sanctae Matris Ecclesiae auctoritate], ad infestationes diabolicæ fraudis repellendas in nomine Jesu Christi Dei et Domini nostri fidentes et securi aggredimur.

V. Ecce Crucem Domini, fugite partes adversæ.
R. Vicit Leo de tribu Juda, radix David.
V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
R. Quemadmodum speravimus in te.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
[si fuerit saltem diaconus subjungatV. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.]
Oremus
Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, invocamus nomen sanctum tuum, et clementiam tuam supplices exposcimus ut, per intercessionem immaculatæ semper Virginis Dei Genitricis Mariæ, beati Michaëlis Archangeli, beati Joseph ejusdem beatæ Virginis Sponsi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli et omnium Sanctorum, adversus satanam, omnesque alios immundos spiritus, qui ad nocendum humano generi animasque perdendas pervagantur in mundo, nobis auxilium præstare digneris. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

EXORCISMVS
Exorcizamus te, omnis immundus spiritus, omnis satanica potestas, omnis incursio infernalis adversarii, omnis legio, omnis congregatio et secta diabolica, in nomine et virtute Domini Nostri Jesu + Christi, eradicare et effugare a Dei Ecclesia, ab animabus ad imaginem Dei conditis ac pretioso divini Agni sanguine redemptis + . Non ultra audeas, serpens callidissime, decipere humanum genus, Dei Ecclesiam persequi, ac Dei electos excutere et cribrare sicut triticum + . Imperat tibi Deus altissimus + , cui in magna tua superbia te similem haberi adhuc præsumis; qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritaris venire. Imperat tibi Deus Pater + ; imperat tibi Deus Filius + ; imperat tibi Deus Spiritus Sanctus + . Imperat tibi majestas Christi, æternum Dei Verbum, caro factum + , qui pro salute generis nostri tua invidia perditi, humiliavit semetipsum facfus hobediens usque ad mortem; qui Ecclesiam suam ædificavit supra firmam petram, et portas inferi adversus eam nunquam esse prævalituras edixit, cum ea ipse permansurus omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Imperat tibi sacramentum Crucis + , omniumque christianæ fidei Mysteriorum virtus + . Imperat tibi excelsa Dei Genitrix Virgo Maria + , quæ superbissimum caput tuum a primo instanti immaculatæ suæ conceptionis in sua humilitate contrivit. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Apostolorum + . Imperat tibi Martyrum sanguis, ac pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio + .
Ergo, draco maledicte et omnis legio diabolica, adjuramus te per Deum + vivum, per Deum + verum, per Deum + sanctum, per Deum qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnes qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam: cessa decipere humanas creaturas, eisque æternæ perditionìs venenum propinare: desine Ecclesiæ nocere, et ejus libertati laqueos injicere. Vade, satana, inventor et magister omnis fallaciæ, hostis humanæ salutis. Da locum Christo, in quo nihil invenisti de operibus tuis; da locum Ecclesiæ uni, sanctæ, catholicæ, et apostolicæ, quam Christus ipse acquisivit sanguine suo. Humiliare sub potenti manu Dei; contremisce et effuge, invocato a nobis sancto et terribili nomine Jesu, quem inferi tremunt, cui Virtutes cælorum et Potestates et Dominationes subjectæ sunt; quem Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
[si fuerit saltem diaconus subjungat V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.]



Oremus.

Deus coeli, Deus terræ, Deus Angelorum, Deus Archangelorum, Deus Patriarcharum, Deus Prophetarum, Deus Apostolorum, Deus Martyrum, Deus Confessorum, Deus Virginum, Deus qui potestatem habes donare vitam post mortem, réquiem post laborem; quia non est Deus præter te, nec esse potest nisi tu creator omnium visibilium et invisibilium, cujus regni non erit fines: humiIiter majestati gloriæ tuæ supplicamus, ut ab omni infernalium spirituum potestate, laqueo, deceptione et nequitia nos potenter liberare, et incolumes custodire digneris. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Ab insidiis diaboli, libera nos, Domine. Ut Ecclesiam tuam secura tibi facias libertate servire, te rogamus, audi nos. Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, te rogamus audi nos.

Et aspergatur locus aqua benedicta

viernes, 19 de enero de 2007

EXORCISMO DE SAN BENITO



C.S.S.M.L.
CRUX SANCTA SIT MIHI LUX.
La Santa Cruz sea mi luz.
N.D.S.M.D.
NON DRACO SIT MIHI DUX.
No sea el dragón mi guía.
V.R.S.

VADE RETRO SATANA.
Retírate, Satanás.
N.S.M.V.
NUMQUAM SAUDE MIHI VANA.
No me aconsejes vanidades.

S.M.Q.L.
SUNT MALA QUAE LIBAS.
Son cosas malas las que tú brindas.
I.V.B.

IPSE, VENENA BIBAS.
Bebe tu esos venenos.
Photobucket

Buscar este blog

COMPARTIR

Bookmark and Share

Archivo del blog